# Mundus subterraneus 64

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, DISQUISITIO SEGUNDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/64

Cornna quae pasum monocerotis esse dicuntur, anima lium quadrupedum non sunt. Piscium spicula esse ostenditur. rissam aequabant, reperisse: intellexisse quoque ex vicinarum Insularum incolis, istiusmodi non cornua, sed certorem praegrandium piscium promuscides esse, quibus sese contra Balaenarum, quarum ingens Oceano glaciali copia stabulatur, insidias tuerentur: ideoque hasce belluas perpetuò sese invicem bello infestare; accidere tamen haud infre Atque ut veritas pateret Regi, integrum lintrem iis confertum, eidem obtulisse, eaque rari muneris loco ad principes transmississe, Intellexi deinde, Gisbertum von der Pole Mercatorem Belgam, & pro tempore civem Romanum, in sua officina duo cornua monocerotis magni pretii ex Batavia ad se trans missa tenere, accessi eundem, rogans, ut ea mihi talium rerum avido ostenderet, quod non illibenter fecit. Cornua sunt longitudi nis novem palmorum Romanorum, crassi tudo inferna pugno explebilis, striata, spiris limacum more contortis, quae & in obtusum acumen terminantur, coloris subflavi, ebo ris instar; pondere gravissima, mirificae in medicamentis contra venena virtutis; haec enim imposita intra concham aliquam aqua fontana repletam, tantâ eam mox virtute imbuere dixit, ut aqua hujusmodi ab infirmo epota, mox melius habeat, & experientia se comperisse testabatur. Et cum quàm diligen tissimè de cornuum forma & ratione examen instituissem, inveni tandem, ea quadrupedum minime esse posse, sed eorum piscium, quos descripsimus, cornua, seu potius promusci des esse; ac proindè jam paulo audacius asseverare coepi, quicquid hujusmodi cornuum alicubi in principum gazophylaciis latet, non aliam nisi ex dictis piscibus originem sortiri; ut proinde minime falsum sit, quod se vidisse scribit Albertus Magnus, cornu Monocero tis sua propria manu mensuratum, quod in crassitie palmum cum dimidio, & decem pe dum longitudinem obtinebat, quod uti quadrupedum etiam maximo competere non potuit ob rationes supradictas, ita non aliud esse potuit, nisi praegrandis alicujus piscis, ex ea, quam descripsimus, specie, ex maritimo littoris sabulo, ubi illud piscis deposuerat aut male depulerat, effossum: tum vel potissimo argumento ad hoc credendum inducor, quod in nullo regno tanta horum cornuum copia, quam in Anglia reperiri dicatur; cum enim nullum animal, quod hujusmodi cornu formam exprimat, in toto regno reperiatur, & quenter, ut hae promuscides hastiformes inter glacialium montium scopulos violenter decussae, tandem ad vicinarum insularum littora appulsae ibidem coacerventur, & complures sub arena maris quotannis reperire, testabantur; piscem quoque se vidisse praegrandis instar lanceae promuscide instructum, sub tali figura, quam hic apponimus.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
