# Mundus subterraneus 65.1-2-5

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, 65.1 to 65.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/65.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/65.1-2

pleraque ad littora maris effossa dicantur; facile cuilibet hinc patet, ea ex vicino mari glaciali vel appulsa, vel ab iisdem piscibus in Anglicis littoribus decussa, sabuloque tumulata suo tempore inventa, & pro monocerotis cornu divendita fuisse. Unde relicta fabulosa narratione de monocerote à Plinio & Aeliano descripto, cum nullibi terrarum locorumque tale animal visum sit, congruentius hujusmodi cornua, quae passim reperiun tur, non quadrupedum sed piscium exuvias esse, asseremus. Sed haec παρέργως Cornu monocerotis fossile subinde reperiri à Natura in subterraneis cuniculis elabora tum, ostendit Helvetiorum historia: Refer enim anno 1520. ad littus fluminis Arula prope Bruck, in Dominio Marchionis Badensis, monocerotis cornu inventum fuisse sat magnum; cum verò id neque animalis alicujus quadrupedis, neque dicti piscis esse potuerit, restat ut à natura id in visceribus terrae elaboratum dicamus. Ad virtutes autem prorsus prodigiosas, quod attinet, quas Agyrtae nonnulli, & circumforanei ad miracuium usque exaltant, Dico eas paribus cum ipso monocerote animali phantastico prorsus & imaginario, passibus mensurandas esse: quis enim unquam expertus & vires istius cornu, cujus animal nulli unquam visum fuit. Ad venena propulsanda quod attinet, Dico, omnia spodiorum genera; ut cornu cervinum adustum, rasura eburis, dentiumque Rosmari, (est is pariter in extremo Septentrionis Oceano piscis amphibius maximus, politissimis dentibus instructus, de quibus vide Olaum, aliorumque de Septentrionalibus partibus historicas Relationes) haec enimsive cornua, sive dentes, uti praeter specificam qualitatem animalibus inditam, eam ita in se virtutem contra venena continent, quoque contra venena, morbosque malignantis naturae ceu opportuna remedia ab omnibus adhiberi passim constat. Sed haec de cornibus fossilibus è subterraneis locis erutis, dicta sufficiant. CAyGoog De Lignis & Carbonibus foßilibus. ita quoque non destitit, Naturae in ligno hoc Igna fossilia, quae in subterraneis viproducendo industriam ut admirari, ita & sceribus subinde reperiuntur, sub duplici differentia considerantur.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
