Latin
67.1 to 67.4
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 67.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Pausanias Carpassium, Solinus Carbosum, Plinius linum vivum, Zoroaster Bostrichiten, alii Corsoidem, nonnulli Poliam, quidam Spartopoliam, Marcus Venetus pulverem Salaman drae, plerique demum Alumen scissile vocant Alumen, inquit Cardanus, quod Scaiolae vovocant, est astrum samium apud veteres, nec est ex succorum genere, ut nec alumen plumae, quoex terrenis partibus constat, atque ideò tenuite si teratur, lectoque inspergatur, pruritum commovet aßiduum, acutas enim &pungentes partes habet; quod si ex eo elychnia fiant, haud ardent, sed perpetuò oleum consumitur illa autem manent. Haec Cardanus. Quibus non modernorum tantum, sed &veterum Scriptorum monumenta de Asbesto, id est, lapide incombustibili, quem &ideò Graec ἄσφεστον, καὶ ἀμιαντον, id est, incorruptibilem vocant, consonant. Hinc olim mappae, lintea funebria, reticula conficiebantur, quibus cadavera Regum involuta, igni combusta, ipsa lintea verò incorrupta manerent. Conficiebatur &ex hisce omnis generis carbasina su pellex, quae sordidata non aqua, sed igne purgabatur. Sed haec non antiquis tantum tem poribus apud Aegyptios, Graecos &Romanos, sed &hisce adhuc temporibus ita nota sunt, ut apud nullum non Principem repe riantur. Habeo &ego in Musaeo, integrum scrinium asbestinis frustis plenum. Chartam ex hisce confectam habeo, quae literis scribendis servit, quas ubi in ignem injeceris, consumptis mox literis, charta veluti igne lota, integra &candidior exit, novisque literis inscribendis servit, ita ut vel unicum folium in perpetuum reciproco amicorum commercio servire possit. Donavit &mihi Eminentissimus Carainalis de Lugo redimiculum asbestino lino contortum, quod igni injectum, si sor dibus pollutum fuerit, inde nitidissimum exit. Memini quoque me elychnium hujus modi asbestinum lucernae inditum ad bien nium, sine ulla sui consumptione conservasse haud dubiè perpetuò duraturum, nisi nescio quo casu id subductum fuisset; ut proinde verissimum sit, quod veteres de elychnio pe ignem inconsumptibili tradidêre. Quae hîc paucis Lectori indicare volui, ne Asbeston, &quod veteres de eo tradiderunt, veluti rem quandam paradoxam existimarent.