# Mundus subterraneus 67.9

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, SECTIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/67.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/67.9

Dico itaque, hunc lapidem esse compositum ecerta aluminis seu talci specie, ut proinde eum multi alumen scissile, aut alumen plumae nominandum putarint; est enim multò mollioribus filamentis, quàm alumen scissile instructus, quae nullo penè negotio, vel ipsis digitis diffindas; expansa verò filamenta semper quid laneum instar gossipii aut candidi serici filis simile indicant, undè non incongruè alumen plumae dicitur; habet tamen intra proprietatis suae latebras, nescio quid viscosum & oligineum, adeò terrestri materiae concentratum, ut ab eo nulla vi igni separari possit; quam virtutem & alia non nulla mineralia habent, ut aurum & selenitis, quem Talcum vulgò vocant; adeò enim viscosum illud, quo nativae suae materiae jungi tur, ignique adeò resistit, ut nullis artibus ab ea dissolvi possit, pertinacia tamen in uno majori, in alio minori: Selenitem enim cum tempore igni consumi, experientia jam dudum docuit; aurum & asbestum nunquam; quae vis sanè mirifica non ab alio, quàm in optimè commisti lapidis temperamento consistit: qua verò industria, & quo ingenio & natura contra ignis tormenta, aluminosum hoc Undè dimanaverit diversita nominum Aebesti.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
