Latin
SECTIO III
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 69
Unproofread scanNot analysed yet
Asbestus lapis est fibrosus alumini schisto haud absimilis, lenta &crassa visciditate, seu lenta &viscida craßitie constans, ob omnium partium ho mogeneum contextum in vaporem resolvi nescius, solus ab omnium actuosißima ignis natura immu nis &incombustibilis. Dixi Alumini scißili haud absimilis, tametsi ab eo differat &molitie &fibrarum dispositione, quas non secus ac ir ligno quodam dispositas habet, totusque vi deatur ex iis constare, ita ut multi decept exteriori forma, lignum putaverint, non nulli quoque Gnatones eum imperitae plebi &superstitiosis mulierculis pro ligno S. Cru cis, teste Mercuriali, vendiderunt. Alumen quoque nonnihil in resistendo igni asbesto simile nabere, ex historia Romana patet, qui linteis alumine illitis domos ab igne immunes in incendiis conservasse feruntur: quod si de alumine ordinario intelligitur, experientiae uti contrarium reperi, ita falsum existimo; si verò de vero alumine fossili, seu asbesto dicatur, id veritati maxime consentaneum arbitror. Nam in vita Sancti Georgii legimus, cum Tyranni eum ad ignem condemnassent vererentur autem, ne Christiani immunita tem ejus ab igne miraculo attribuerent; asbestinis filis eum intra ignem obvolvisse, ut hoc pacto consumpto corpore involucrum remanens Christianis in majus approbrium cederet; sed DEO, in cujus potestate jura legesque naturae positae sunt, aliter visum fuit: siquidem asbestum ex se &sua natura incombustibile, comsumptum fuit, fanctus verò DEI martyr, totus integer, ne quidem laeso ab igne capillo elapsus; immensam DEI potentiam, animarum lucro, per hoc miraculum tam insolitum manifestavit. Quaeritur Secundò. An lucerna quaepiam confici possit, asbestini elychnii subsidio, quae perpetuam &nullo unquam aevo interitu ram Digitizec Oog. Quae igni resistant Definitio Asbesti Asbestu formam li