Latin
CANON V
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 7
Unproofread scanNot analysed yet
CANON VI. Centrum gravitatis in Semicirculo reperire. In Semicirculo verò Centrum gravitatis habebis, si tetragonizusam, juxta ea quae in Arte magna Lucis &Umbrae lib. 3. tradidimus, descripseris. Sit ABC semicirculus, describatur tetragonizusa sive linea quadratrix, ex A in DE semidiametrum semicirculi, quae sit AE; dico punctum E, in quo definit tetragonizusa AE, punctum esse gravitatis semicirculi ABC quaesitum: rationem vide in citato loco. CANON VII. Centrum gravitatis in Purabola reperire. Centrum gravitatis in Parabola habebis, si axin BG, quae basin AC bifariam dividit. in quinque partes aequales dividas; si enim rectam VT ad basin A C parallelam per 3 partes in axi B G duxeris, dabit S intersectionis punctum, Centrum gravitatis in parabola quaesitum. Quae omnia cum fusè à citatis paulò ante Authoribus demonstrentur, iis, utpote jam tritis, non immorabimur. CANON VIII. Gravitatis Centrum in Corporibus solidi homogeneis reperire Restat ut breviter quoque modum ostendamus, quo Centrum gravitatis in quibus libet corporibus solidis, reperiatur; quod quidem, uti instituti nostri proprium, ita paulò penitiùs illud pertractandum censuimus, cùm multa ex hac propositione dependeant, in sequentibus producenda. Sit itaque Centrum gravitatis in globo aut cubo, ex homogenea materia conflato reperiendum; ita procedes; cùm Centrum gravitatis globi cum Cen