# Mundus subterraneus 71-2

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, MODUS PRIMUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/71-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/71-2

MODUS PRIMUS, Sed erroneus, de igne perpetuo conficiendo. Ohannes Baptista Porta sic Lucernam perpe A tuo ardentem fieri posse, existimavit. Notum est, inquit, omnibus, omnium mirabilium in hoc mundo causam esse vacui metum, & potiu mundi Machinam disrumpi, quam illud Natura admittat. Unde si flamma vitro clausa fuerit, spiramentis omnibus interclusis, quae si vel momento duraverit, nil obstat, quo minus perpetui duratura sit. Sed quandò in vitro clauso accenda tur flamma, hoc opus, hic labor est; liquor sub stantiae tenuißimae sit oportet, & minimae evaporationis; unde si clausa vitro flamma introducitur, quod ustoriis speculis facile fieri potest ill. permanebit. Ita Porta: Sed melius dixisset, vitrum potius; quam Mundum ruptum iri. Accedit, Lucernam in concluso aëre subito extinctum iri, & experimentum docet; si candelam inverso scypho subdideris, ut proinde evanida sit omnis vaporis in novum fomentum resolutio, cum flamma non tam in oleum quam fuliginem convertatur. Sed quia hujusmodi machinamentum suprà confutavimus ei diutius non inhaerebimus.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
