# Mundus subterraneus 71

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, SECTIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/71

Fateor me multum quidem temporis in hac speculatione consumpsisse, sed nil unquam ad gustum reperire potuisse Illis potissimum subscripsi, qui ex asbestine & elychnio & oleo rem conficiendam puta rent. Si enim ex Asbesto oleum extraheretur, utique illud ejusdem cum lapide virtutis, & consequenter incorruptibile foret, unde id asbestino elychnio accensum perpetuò duraret: cum enim in vapores resolvi non possit, id in perpetuum aequo se tenore ad elychnium incombustibile haberet. Unde conclusi, si quis ex Asbesto mihi oleum extrahere posset; illi haud dubiè perpetui luminis inventum pollicerer. Undè statim cum peritioribus Chymicis de possibilitate rei transegi; imò materiam asbestinam ad tentandum subministravi, qui tandem omni diligentia adhibita nihil se profecisse sincerè confess sunt, adeò enim oleum illud concentratum reperire, ut potius tota substantia perire malit quàm ut illud se à suo subjecto separari permittat. Quidquid enim ex eo extrahi potuit, vel aqua fuit, nullo modo igni concipiendo apta, vel materia quidem viscosa, sed ita densa, lenta & senta, ut ea nec ullo igne liquefieri multò minus inflammari potuerit. Addide runt, oleum, quod talci vocant, similis esse pertinaciae, & proindè, quod passim mollitiei muliercularum servit, oleum quidem vo cari, sed non esse, cum illo elychnium imbutum nunquam flammam concipiat, ac pro inde nil aliud, quàm phlegma esse Chimica arte à talco separatum. Varii construendarum lucernarum perpetuo lumine ardentium modi E omninò in nihilum redegisse videa mur Lucernarum Veterum constructio nem, hoc loco nonnullorum Authorum modos & industrias, quibus hujusmodi lucernas fieri posse cogitarunt, adducemus, unà simul examinaturi, utrum successus aliquis ex praescriptis experimentis sperandus sit.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
