# Mundus subterraneus 89.1-4

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, 89.1 to 89.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/89.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/89.1

In Polonia res vulgò nota & piscatoribus etiam nil tritius, qui dum hyberno tempore, secta glacie retia ad piscandum fundo committunt, haud infrequenter una cum piscibus, convolutas in globum hirundines educunt, mira quadam industria ita unguibus innexas, ut vix ab invicem separari queant, quas sopitas & veluti semi mortuas ubi hypocaustis intulerint, eae paulatim veluti ex alto quodam sopore vigiles se movere, paulò post quoque volatum attentare feruntur; omnes tamen ante à natura iis constitutum tempus extractae, vitam non continuant. Hujus rei quoque mentionem facit Agricola de Animalibus subterr. in lacubus Germaniae lyberno tempore inventas fuisse; meminit & hujus Plinius l. 12. c. 25. Abeunt, inquit, hirundines hybernis mensibus, sola carne vescenavis ex iis, quae aduncos ungues non habent; sed in vicina abeunt, abditos petunt montium recessus, inventaeque jam sunt ibi nudae & implumes. Confirmatque Olaus Magnus l. 15. c. 10. In Septentrionalibus, inquit, regionibus hirundines saepè à piscatoribus conglobatae ex aquis extrahuntur, intra quas sese Autumno ingruente condiderant, ea industria, ut rostris, alis & pedum unguiculis ad invicem conversis connexae videantur, & hoc pacto colligatae sese intra arundineta in fundum lacuum demittunt, & tandum verno tempore denuò constituto illis à natura tempore ad se redeuntes, nidum unaquaeque suum repetunt, vel novos condunt, si quandoque captae hypocaustis ineruntur, statim reviviscere & volatum affectare videntur, sed hae diuturnae vitae non unt, utpote ante tempus extractae; Unde piscatores ubi similes hyberno tempore ceperint, ceu immaturum fructum aquis denique committunt. Neque in aquis tantum hyberno tempore reperiuntur, sed & Plinio teste supra allegato in montium cavernis; cujus rei veritatem me docuerunt Tyburtini, qui ajunt, in monte illo mirabili, quem Scissum vocant, & tempore Dominicae passionis scissum traditione acceperunt, ad hunc cum me duxissent, & omnia mirabilia istius impenetrabilis abyssi ostendissent, magnam ibi nidulari hirundinum multitudinem retulêre, quae perpetua volatus circulatione ex una parte montem subirent, ex altera denique egrederentur, neque ab eo monte unquam recedere, aut ut vulgus putat, in alias regiones transmigrare, sed hybernis mensibus ibidem remanere sopitas earundemque magnam quantitatem à pueris, qui penetralia montis altius subeunt, conglobatas reperiri.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
