Latin
90.5 to 90.6
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 90.5-2-6
Unproofread scanNot analysed yet
De Dracone in Taurica Chersoneso Dei parae meritis occiso, vide apud Matthiam à Michon. In vita Sanctae Margaritae de Dracone horrendo ejus meritis interempto apud Surium. In vita Sancti Hilarionis, de dracone ingenti ab eo igni tradito apud S. Hieronymum In vitis Sanctorum Donati Episcopi, Ioannici Abbatis, Sylvestri &Leonis IV. Pontificum Ro mae, Arsacii Nicomediae; Theodori, Marcelli, Crescentii apud Surium, Metaphrasten, Sozome. num, aliosque, qui omnes monstrorum extinctores fuisse pernibentur. Consulat item Fulgosium, Diodorum, Orosium l. 4. c. 8. S. Augustinum Ps. 348, Utrum tamen omnes hujusmodi dra cones alati fuerint, non constat. Quare jam ad historias progrediamur, quibus dracones alati exactè non bipedes tantum, sed &quadrupe des describuntur. Helvetiam ob remotissi mos alpium recessus antrorumque inaccesso rum multiplicem copiam draconibus alatis tanquam in nullo hominum vestigio frequen tatis locis, quibus gaudent, olim habitasse, &etiamnum Patrum nostrorum memoriâ visos esse, docet primò Gesnerus, post ipsum Stumphius, &hoc tempore Cysatus in Helvetica. rum Urbium descriptione, ut proindè de incredibili horum monstrorum veritate dubitare nemo possit.