# Mundus subterraneus 97-2

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, 97. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/97-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/97-2

Qui si plures differenti sexu enascantur, uti primò ex putri natales suos obtinuerunt, ita quoque naturali postea coitu sese, uti & reliqua insecta, quae ex putri nascuntur, sese propagare possunt. Ne tamen tantae pestis multiplicatio in ingens Naturae damnum cederet, Natura huic optimo jure providisse videtur, ut plerumque unus tantum draco in subterraneis montium speluncis nasceretur, ex variorum animantium differentibus seminibus, quam vim spermaticam in cadaveribus adhuc remanere tum demonstrabitur, cum in XII. Libro, de admiranda seminis vi ex professo tractabitur. Quaeritur itaque, cur semina non integrum aliquid producant? Respondeo id fieri ob confusionem seminum, quae dum unum quodque agit, quantum potest, ex confusio ne tamen accidit, ut singula cum totum ex resistentia materiae producere nequeant, saltem partem ipsis similem producant, undem hinc dum singula aliquid ex suo conferunt, deforme illud & monstrosum draconis corpus nascitur. Quaeritur Secundò, cur ignem spirare videantur dracones? Respondeo, illos viscosa quadam materia, cujusmodi nonnulli pisces & putrida ligna & cicindulae constant, innata luce fulgente constare, quae in tenebris vel maxime elucet; unde homines dracones luce coruscos intuentes, igneis corporibus constare sibi imaginantur. Quaeres, unde illis durissima illa squamarum incrustatura proveniat? Respondeo ex eadem dispositione materiae, qua testacea animalia armantur, provenire; videlicet ex mucosae, & tenacissimae visciditatis humore, quae in extima superficie ambiente indurata in corneam duritiem paulatim degenerat. Ex hisce luculenter constat, ex putredinis à diversa seminum confusione provenientis fermentatione multifarium animal nasci posse. Gallum sane serpentinum ovum devorantem, Basiliscum generare, notum est: quia semen in ovo serpentino latens paulatim vires suas exerens, animal πτεροοφιομορφον, id est, ex serepente & gallo constitutum ammal profert; ta lis fuit gallus ille monstrosus, quem Magnus Dux Hetruriae Franciscus Florentiae multis annis in Horto Boboli spectandum exhibuit, qui cristâ, ocreis, calcaribusque, toto denique corpore gallum quidem exprimebt, at serpentina cauda flexuosa, & in varias convoluta spiras, nescio quid draconi simile demonUnde fiat diversitas illa membrorum in draconibus Semina diversa confusa integrum aliuod & erfectum animal generare non possunt. monstrabat, utpote ex ovo gallo serpentine tudine, uti Batavi in sua ad Arcton naviganatus. Hoc pacto Berniclae in Scotia vicinistione memorant, deposita, soluta glacie ruque locis nascuntur: Nam ova in mari glaciali pta, semen eorum maris agitatione in vicina ab anatibus & anseribus innumerabili multiOrcadum & Hebridum littora pulsum, ibiGallus οφιομορφοι, Serpentina cauda conspicuus. Florentae in horto Magni Ducis Metruriae Francisci ea forma qua hic exprimitur: omnium admiratione visus. que mucori navium adhaerens tandem insita matur, ad quos producendos vel minima sequadam climatis proprietate ex praesupposiminis portio sufficit. Sed haec de Draconibus ta seminis materia in anatem aut anserem anisat dicta sint.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
