# Mundus subterraneus ix

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, SUBTERRANEUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/ix
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/ix

Hisce omnibus ritè observatis, placuit Divinae bonitati, aliud mihi aperire theatrum, & formidabile ac prorsus funestis tragicisque casibus refertum, non utique alio fine, quantum ex mea parte, nisi ut visa ineffabili irati Numinis, in Natura, operantis potentia, argumentum meum, non iis tantum, quae curiosioris animi pruritum demulcirent, sed quae timorem DEI & occultas indiciorum abyssos intimis pectoris medullis insererent, copiosa segete amplificarem: dum enim expeditis terra, marique observationibus, Romam rediturus, oportunam itineris auspicandi occasionem operirem, nescio sanè, qua providentia factum sit, ut tanto tempore Messanę contra voluntatem meam detentus, in tanta atque adeò multiplici discedendi oportunitate, omnis nihilominus oportunitatis inops, semper restiterim, & quemadmodum occultas Divinae providentiae semitas, quibus mortales improvidos, plusquam paternâ curâ & sollicitudine, ducit, satis mirari non possumus, ita quoque eas, utpote ab humani ingenii limitibus remotissimas, investigare minimè concessum est; Veritatis tamen lumen tum primùm nobis oboritur, ubi nos ex variis eventuum casibus, è variis rerum discriminibus ereptos, ad ejus immensam bonitatem pietatemque, qua unicè fulcimur, internis mentis oculis converterimus, quod & ex dicta mea in Messanensi portu mora luculenter patuit; certè apparebat, DEUM Opt. Max.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
