# Mundus subterraneus viii

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, SUBTERRANEUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/viii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/viii

Novi non defuisse hoc illuminati seculi decursu viros Geographici studii cultu illustres, qui ad externam Geocosmi faciem egregio sanè conatu, nec minori cum laude nominisque immortalitate explicandam summis expensis impigre desudarint, qui tamen, quod unicè deesse videbatur, ad internam Telluris Oeconomiam, Naturae sacramenta non dicam peneatque abdita latentis trarit, sed ne mente quidem pertigerit, inventus est nemo. Hinc factum est, ut vel maximè mentis oculos reflexerim ad admirandum Geocosmi interioris Organum, ejusque structuram, hucusque sive ob inaccessa Naturae latibula neglectam, sive ob ineluctabiles in ea penetranda difficultates, passim despectam, conceperam jam dudum argumentum hoc uti rarum, insolens & praestantissimum, ita quoque in quo omnis humani ingenii industria desudaret, dignissimum; Multa, fateor, legeram apud plerosque Historiae Naturalis scriptores, de abditis Naturae subterraneae miraculis, quae tamen proprii experimenti defectu non tam ritè & sincere explorata, quàm simplici relatione, cui multum fidi non posset, recensita credebam; αὐτψίαν singulorum requirebam, hanc unicam ad concepti moliminis executionem veluti pernecessariam efflagitabam; Isthoc ingenti cogitationum aestu exagitatus, accidit ut eodem tempore Superiorum jussu iter in Siciliam & Melitam, in Excell. Principis Friderici Landgravii Hassiae modò Cardinalis dignissimi, cui à confessionibus eram, comitatu susciperem; hanc occasionem veluti à Divina Numinis providentia mihi subministratam, nec non moliminibus meis tandem in executionem deducendis mirè peropportunam interpretabar. Nec spes me fefellit. Siciliam ingressus, istiusmodi, quod tot iam votis exoptaram, naturae sub mira rerum varietate se explicantis theatrum assecutus sum, dum quicquid in toto Geocosmo mirum, rarum, insolitum atque admiratione dignum occurrit, in hoc veluti in epitome quadam sagacis Naturae industria contractum comperi. Ingenti itaque singulorum explorandorum accensus desiderio, insigni triremium Melitensium commodo, supramemorato Hassiae Landgravio tunc temporis Architalasso, conatus meos pro eo, quo in me meaque studia ferebatur affectum ardenter promovente, institutum meum prosecutus sum; & antea omnia quod maximè desideraram Aetnam, omnium prodigiosorum in universa Sicilia sese exerentium effectuum fontem conscendi, ut admiranda, quae de eo omnium seculorum Historici scripserant, proprio experimento κατὰ τὴν αὐτψίαν comperirem; Deinde Aeolias sive Hephestias Insulas, & prae caeteris Strongylum, & quem Vulcanum vocant, Fretum quoque Mamer tinum ob incredibiles aestuum reciprocationes, non minus periculosum, quàm naufragiis infame, triduano scrutinio, summo studio exploravi; praetereà famosę Scyllę Charybdisque, miros motus, ebullitionumque vicissitudines, singulorumque symptomatum rationes tanquam instituto meo oppidò consentaneas, ingenti mentis aestu, aestui Scyllaeo forsan non minori discussi; Quaecunque verò stupenda in singulis occurrebant, palimpfesto commissa domum redux, exacta rationis trutina ponderatas expendi, quae & Lector in hujus Operis decursu ad suscepti operis comprobationem oportunis locis fusissimè descripta reperiet.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
