# Mundus subterraneus xi

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/xi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/xi

Mare eo ipso die praeter solitum aestuabat, & ingentes circa Scyllae potissimum locum tot naufragiis infamem, vortices turbinato descensu agebat, ita ut non nobis tantùm, sed & plerisque nautis res insolita horrorem incuteret. Contrario itaque nobis maris aestu phaselum versus Tyndaridas seu Mylas direximus, ut indè proruente Euronoto breviori & rectiori transitu per Sinum Cujacium ad littora Calabriae propelleremur; at ubi punctum illud maris, quod Liparas inter, Mylas & Promontorium Vaticanum fermè medium est, attigimus; Ego Aetnam & Strongylum diligentius intuitus, eos ingentes fumorum globos, montium adinstar, praeter solitum eructare notabam, quibus longè lateque diffusis, non Lipararum tantùm, sed & Siciliae quoque aspectus ex oculis penitus tollebatur: augebant horrorem subterranei quidam veluti mugitus, quos percipiebamus, & fragores cum odore sulphureo, qui nescio quid fatale & funestum insusurrantes in totius Calabriae & Siciliae exitium, quod parabant, unanimi consensu conspirasse videbantur. Ego hujusmodi impendentium calamitatum prodromis exterritus nautas omnibus, quibus poteram, modis precibusque sollicitabam, ut relicta orâ Liparitanâ, Promontorium Vaticanum rectà peterent, addens in magno nos discrimine versari, ne maris aestu abrepti, iter pararemus irremeabile: Nam Strongylo cum essemus vicini, eum tamen utpote fumo obvelatum non cernebamus, fragores solùm cum odore sulphureo graveolente, quem exhalabat, sensimus: praetereà mare ipsum fervere, & in aquae bullientis morem agitari, coelo praesertim silente & serenitate claro, aliasque hujusmodi insolitas alterationes subire omnes mirabamur: qui tempore pluviae lacum unquam vidit, innumeris bullulis ferventem, is de maris bullientis fervore, hoc ipso tempore judicium formare poterit. Porrò cum jam capiti Vaticano appropinquassemus, durantibus adhuc iisdem maris symptomatis, ego futuras calamitates quasi praesentiscens, ex inassueta mentis angustia animum meum constringente, palam sociis meis ingentem mox terraemotum secuturum, praedixi; imò valde me vereri, ne totus hic pendentium scopulorum tractus prostratus corrueret, ac proindè ei non nimium appropinquaremus: augurium probavit eventus, post duas enim circiter horas, magnam hujus Promontorii partem unà cum vicinis habitationibus concidisse audivimus: Interim iter nostrum prosecuti, Tropaeam incolumes omnes & summo gaudio tandem appulimus, ignari iis periculis, quae paulò ante in fervido mari vix evaseramus, modò primùm nos infestandos etsi morti vicinos nos esse, coelo praesertim sereno, & sine nube illa, ne quidem suspicari poteramus.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
