# Mundus subterraneus xiii

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/xiii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/xiii

Erat ibidem domus vicina peregrinis hospitibus recipiendis apta, in quam nos nonninil quietis capiendae gratiâ recepimus; at recrudescente Terrae tremore; ego ingentis ruinae nobis imminentis praesagus, apertè dixi, qui vitam in tuto collocare desiderat, is mecum littus repetat, ac proinde hisce commoti verbis comites continuò relicta domo me secuti sunt. Vix ad dimidium horae nobis in littore commorari concessum fuit, cum eccè denuò Terra solito majori ferocia saeviens, & complura ex circumsitis locis, & hospitium, quod paulò antè deserueramus, vehementi insultu concutiens, non nisi lapidum calcisque acervo post se relicto, postravit, gratias proinde, quas potuimus, maximas Divinae Majestati egimus, quae nos à tam imminenti periculo per occultos instinctus eripuerat. Locum itaque in quo à tanta terrae excandescentia tutos securosque nos conservaremus, dum quaerimus, ulterius progressi, Lopizium, medium Tropeam inter, & S. Euphemiam Castellum pertigimus, ubi favorem ventorum, quo sinum transfretare possemus, operientes, ab una parte mare vorticibus exaestuans, ab altera parte ingens castellorum pagorumque strages, quo nos verteremus nescii, incredibilem metum incutiebant. Hisce calamitatibus dum jactamur, ego curiosiùs intuitus Strongylum 60 ferè milliarium intercapedine dissitum, illum insolito modo furere notavi, totus enim ignibus oppletus videbatur, tanta copia, ut montes flammeos eructare videretur, spectaculum visu horrendum, & animo quantumvis intrepido formidandum. Intereà sonus quidam adinstar tonitrui, verùm ob remotam, qua oriebatur, distantiam, paulò obtusior percipiebatur, qui tamen semper majus majusque in subterraneis cuniculis incrementum sumebat, donec locum subterraneum, cui insistebamus, teneret; ubi tanto fremitu & indignatione concussit terram, ut pedibus amplius consistere impotens, arrepto, quo quisque poterat, obvio virgultò aut frutice maritimo, nè membra nimia concussatione laxarentur, sustinere se cogeretur. Contigit hac eadem hora res aeterna & immortali memoria digna, subversio videlicet celeberrimi oppidi, quod S. Euphemiam dicunt: Erat hoc in extrema sinus ora situm, sub Equitum Melitensium jurisdictione. Cum itaque ad Lopicium, ex vehementi Terrae subsultatione, veluti exanimes in terra prostrati, tandem subsidente Naturae paroxismo, oculis in circumjacentia loca conjectis, ingenti nebula, paulò ante memoratum oppidum circumdatum vidissemus, ter sanè post meridiem hora tertia praesertim coelo sereno mira & insolita nobis videbatur; dissipata verò paulatim nebula oppidum quaesivimus, sed non invenimus, mirum dictu, lacu putidissimo in ejus locum enato.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
