Latin
PRAGMATIA VI
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 100
Unproofread scanNot analysed yet
aut duorum Princietiam plurium pedum, perinde est, atque intra spatium hoc duopum, in se bus muris clausum Ellipsin acusticam formabis hoc artificio conparatis con clavibus stitutam, ut duo Ellipsis foci terminentur in utriúsque conclavis subsistenfenestrellis, in hunc finem ordinatis; habebisque quaesitum, sed tium, demonstratio ad oculum rem meliùs patefaciet. Sint duo conclavia D &F. spacium inter utrúmque interjectum, murisque conclusum, sit GE. intra hoc spacium ope formae Ellipsioplastae, concavum tholum ellipticum intra gypsum describas, exactissimè pollitum, notatum literâ A. hujus verò Ellipsis sive elliptici concavi centra acustica B &C. perfectè congruant fenestrellis, B &C. in utróque conclavi datâ operâ ordinatis; habebísque arcanam fabricam perfectam, Principis enim in B. fenestrella constituti verba etiam submississimè prolata, ab altero Principe in fenestrella C. constituto adeò clare &distinctè percipientur, ac si proximè prolata fuissent. Dici enim vix potest, quantùm in hujus ellipticae formae concavo vox augmentum acquirat; sive enim vox sursum, sive deorsum, sive ad latera feratur omnes in concavo illisae sonorae lineae in C. reflexae ibidem tam intensè unientur, ut in B. verba submissâ prius voce prolata, in C. aperti clamores videantur.