# Phonurgia nova 106

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, PROBLEMA II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/106
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/106

PROBLEMA III. PARABOLAM UNICO FILI DUCTV describere. Arabola est sectio Coni parallela lateris ejusdem, intra quod punctum est, in quo omnes lineae intra ejus superficiem parallelè incidentes, reflexae uniuntur, quae omnia in citatis Artis magnae Lucis & Vmbrae libris fusè demonstravimus, eò Lectorem remittimus, ubi & varias parabolarum descriptiones inveniet, ut proinde hoc loco non nisi unam tantùm magis facilem, institutoque magis convenientem proponamus. Praeparetur tabula planissimaXY. cui ad angulos rectos applicetur norma DE, ita ut norma applicata EG. Lateri, tabulae Latus EG. radat normaliter, & promota axi parabolae semule per aequi- distet; descripturus igitur parabolam hujus instrumenti ope, affigat centro L. filum subtilissimum, deinde positâ normâ supra LB. filum graphio D. circumpositum in E. radice normae claviculo firmet, ita ut filum longitudinem habeat L B. duplicatam. Cùm enim juxta propositionem 10. conicae doctrinae in Arte magna Lucis & Vmbrae demonstratae, omnes lineae à centro ad ambitum parabolae unàcum ijs, quae hinc in semiordinatam cadunt, aequales sint, describet graphium D. motu normae necessario parabolam FBG. cujus punctum phonicum reflexionis O.

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
