Latin
PROBLEMA VI
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 111
Unproofread scanNot analysed yet
SECTIO VI. ACRCHITECTONICA INSTRVMENTORUM ACUSTICORVM, QUOrum ope per sonos quà articulatos, quà inarticulatos ad maximam locorum distantiam, Quemlibet reciproco corresponsu, mentem suam alteri quantumvis dißito manifestare posse, experientiâ demonstratur. CAPUT DE ORIGINE ARTIS ACVSTICAE. AM quinque circiter annorum lustra aguntur, quo Artem magnam Consoni &Dissoni, S Cusurgiae titulo inscriptam condebam, in qua inter caetera Libro 9. de Echonica Arte, seude sonorum reflexione, eorundémque multiplicatione quàm uberrimè egi. Intuitus autem magnam lucis &soni in specierum visibilium, audibiliúmque diffusione similitudinem, &analogiam, idem Ego, quod Optici, per tubos helioscopos catoptricâ arte constructos peragere solents per sonos praestandum censui. Filum itaque Ariadnaum Catoptrieae, (quae in solerti vitrorum tum concavorum, tum convexorum, lenticulariúmque elaboratione, &intra tubum proportionata coaptatione maximè consistit) secutus, nùm quid in specierum acusticarum transmissione, nec non validâ sonorum multiplicatione efficere possem, dum exploro, varii mihi quidem in concinnando ἡχκαυξήσεος seu sonorum multiplicandorum modi, &rationes occurrerunt, at cùm periculosum aleae opus esse cernerem, huic unicè incubui, ut quos κατὰ τὸν Θεαρίαν conceperam rerum peragendarum modos, eos per experimentum priùs comprobarem; unde nullum non lapidem movi, ut per organa, tubósque partim simplices eósque cylindricos, conicos, ellipticos, partim per cochleatos ad finem tanquam per media proportionata pertingerem. Primò itaque ante omnia in tubis concavis cylindraceis experimentum feci, quod quamvis successum non infelicem haberet, vox tamen Tuba acustica quan do primò inventa sit &qua oc casione. Mirifici effectus hujus tubi acustici. Tuba sten toria non est hujus temporis inventum cum id ante plurimos annos Ro mae ab Au thore Mu surgiae &huFcti men ad spatium remotum, quod sperabam, non se extendebat; unde periculum in tubo conico, sive in turbinem projecto feci, effectusque inde resultans spem mihi dedit per continuatam longitudinis proportionem id tandem, quod quaerebam, obtinendi.