# Phonurgia nova 113

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, PROBLEMA VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/113
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/113

Accidit porrò, ut Musaeum meum privatum in aptiorem patentioremque Collegii Romani locum quem Galleriam vocant, transferre cogerer, intra quam & paulò ante dictus tubus translatus, etiamnum ab omnibus exteris spectatur & auditur sub nomine Delphici Oraculi intitulatus, hâc tamen differentiâ, ut quod tubus, qui primò elatiori voce prolata verba in remota spacia diffusa palam propagabat; nunc submissà & occulta voce clam in ludicris oraculis fictisque consultationibus peragat eo artificio, ut nemo adstantium de secreto, reciproca collo quentium mussitatione instituto percipere quicquam valeat, quod & advenis in hunc usque diem exhibetur non sine daemonis alicujus latentis suspicione, eorum qui machinam non capiunt; nam & statua os ad normam loquentis aperit & claudit, oculos movet; ideo autem hujusmodi artificium condidi, ut imposturas & fallacias, fraudesque veterum Sacerdotum in Oraculorum consultatione ostenderem. Dum enim per tubos fictos (quos in Oedipo de scriptos vide) responsa darent, populum unà ad oblationes profuse faciendas, si exaudiri vellent, cogebant; atque proinde hâc fraude magnum illis lucri incrementum cederet; quamvis daemones clam quoque sese eorum operibus immiscuisse non negem: Sed jam ad Tubum nostrum Conicum revertamur. Magnum semper desiderium me tenuit cognoscendi, ad quantum spatium se extenderet hujus tubi vis & efficacia: Accidit hoc anno, ut discessurus ROMA in montis excelsi rupem, Conversioni S. EUSTACHII Sacram, ubi Ecclesiam à CONSTANTINO Magnoolim aedificatam, & à S. SYLVESTRO in DEIPARAE honorem consecratam, jam vitio temporum ferè destructam, CAESARIS aliorumque Germania Principum munificentiâ instauratam, & habitatione excultam (de qua vide Lector Opusculum, cui titulus: Historia EustachioNariana, quae de origine celeberrimi hujus loci, agit.) In hunc itaque locum tum solitudinis amore, nec non propriae devotionis desiderio, in nonnullum animarum fructum, more quot annis solido, faciendum concessi, cumque hujus loci situm, omnium commodiorem, & ad probandum tubum, mirè opportunum reperirem, tubum 15. palmorum longum singulari studio elaboratum, mecum contuli, quem opportuno tempore, & tranquillo tum jus Lbri descriptum & impreslum luerit. Oraculum delphicum in Musa o Kircheriano. Experimentum tubae in Monte Eustachiano sutum. tum interdiu, tum noctu tentavimus, eo sanè successu, quo feliciorem sperare non poteramus. Nam in circumfusa multitudine castellorum, quae ex hac altissima rupe cernuntur, priùs de hora locutionis, cum inquilinis inito pacto, ad 2. 3. 4. & 5.

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
