# Phonurgia nova 118-2

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, CAPUT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/118-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/118-2

CAPUT IV. DE QUANTITATE TUBAE ACUSTICAE. Ubum Conicum, quantò longior fuerit, tantò majorem vim ad sonandum obtinere, tantoque longius sonum propagare dummodo debita proportio non desit) nemo jure dubitare debet; quia ubi major ἡχοάυξησις sive major sonorum multiplicatio, ibi quoque in remotiora spatia sonum se extendere posse, quotidiana nos docet experientia, hâc tamen differentiâ, quòd tubus quantò longior fuerit, tantò vehementiori voce ad sonum propagandum indigeat; quemadmodum me jam suprà in tubo Conico 21. palmorum longo, olim hîc ROMAE à me constructo, experimento comperi; habet tamen paulò longior isthoc incommodum, quòd ad portandum, tractandumque nonnihil difficultatis patiatur, nisi stabilis fixusque in certo aliquo loco ad colloquendum destinato, stabiliatur; quod incommodum in opticis quoque tubis immodica longitudine extensis, notant artifices catoptrici. Quod verò ad extimi orificii latitudinem attinet, illud cujuscunque, pro mole machinae, latitudinis esse potest: nostri tubi orificium repandum tres circiter cubitos tenebat. Sed & haec omnia arbitrio & experientiae artificum committenda sunt, uti in sequentibus patebit. GONSECTARIVM. Ex hisce patet. Quod si Aquaeductus Veterum Romanorum, uti olim per varios terrarum gyros, montiúmque ambages, ita Tybure ROMAM sub directae lineae ductu, à CLAUDIO Caesare, fuisset constructus, quòd quispiam ope tubae nostrae conicae intra aquaeductum constitutus, ROMAE cum Tyburtinis, & contra illinc huc, distinctis vocibus sermocinari potuisset: quòd ne alicui forsan incredibile videatur, ita ostendo. Ponamus primò intercapedinem Tybur inter & ROMAM communi hominum aestimatione 16. milliarium, id est, 16000. passuum censeri, ita totidem passuum aquaeductum undique, & undique clausum esse oportet, uti figura hîc posita monstrat.

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
