# Phonurgia nova 118

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/118
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/118

demonstrat; haud secùs ac chorda tensa, vel levi tactu agitata omnes totius chordae partes resonare facit, & in campanarum tinnitu caeterisque conicis concavis experientia docet, quae si vel chordâ extrinsecè stringantur, uti multùm à tremore remittunt, ita quoque soni multiplicationem plurimùm impediunt; Quamvis verò idem in cylindraceis ac prismaticis tubis ferè contingat, quia tamen principium tubi latius est, quàm ut vocem constringere possit, hinc non eam, quam Conicus intensionem vocis causat.

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
