# Phonurgia nova 12-2

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, DE REDIO PHONOCAMPTICO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/12-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/12-2

DE REDIO PHONOCAMPTICO, sive de lineâ actionis. Uplex hoc loco medium considerandum est, Physicum, & Mathematicum, Physicum medium est spatium illud aëreum, per quod vox propagatur, diversaeque qualitatis & constitutionis est. Mathematicum medium est magnitudo, vel parvitas intervalli propagatae vocis durationem metientis, de utroque breviter hac praelusione tractabimus à medio Mathematico initium facturi. De Lineâ actionis Phonicae. neam actionis Phonicae vocamus eam, quae radiosae sive Phonicae diffusionis actionem terminat, estque duplex: simplex & mista; simplex linea actionis sive directa illa est, quae vocis propagationem terminat, & sphoerae activitatis Phonicae semidiameter dicitur. Mista est, quae ex incidente & reflexa constituitur, quam & ideo directo reflexam vocamus, hanc etsi BLANCANUS aequalem constituat directae sive simplici; in rigore tamen necessariò minor esse debet.

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
