# Phonurgia nova 12

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, CONSECTARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/12

Secundò aquam maximè reflexionis esse capacem, ob superficiem prorsus specularem. Tertiò omnia reliqua objecta scabrosa, & mollia, reflectere quidem, sed debilius & inordinate, uti in herbosis montiùm clivis, in sylvis magna arborum praegrandium constipatione gaudentibus, in quibus nulla ordinata reflexio, sed ex varia & multiplici arboris ad arborem reflexione vocis, non relinquitur, nisi vehemens quidam Phonismus, sive bombus confusus, tinnitúsque similis iis, qui in puteis audiri solent. Verùm haec omnia fusiùs in sequentibus prosequemur. PRAELUSIO III.

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
