Latin
CAPUT V
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 122
Unproofread scanNot analysed yet
Si vera sint, quae de Cornu ALEXANDRI Cagni liber de secretis dicti Regis refert, exercitum suum ad 100. stadia dissipatum coegisse, dicerem profectò, illud non minoris vehementiae, quàm dictae campanae sonitum edidisse. Sed jam de hisce sat in praecedentibus dictum fuit. Unum restat hoc loco elucidandum, &est. Cùm lux quasi instantaneo motu se diffundat, sonus autem successivo, meritò quaeri potest: Quanto tempore sonus tardiùs post visam lucem ad aures auscultantium perveniat? Et res in explosione tormentorum facilè observari poterit ope pendulorum, hoc pacto.