# Phonurgia nova 123

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, EXPERIMENTUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/123
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/123

Nam uti hucusque necdum decisum definitumque est, utrum sonus uniformiter, motu suo procedat, an uniformiter difformiter. Vel quod idem est, secundùm aequalia semper spatia, aut inaequalia, minora semper & minora incrementa spatiorum Intermedii progrediatur; ita nihil quoque certi pronunciari potest: donec negotium valdè subtile & lubricum per experientiam praecisiùs examinetur quod Florentinam Academiam jam reperisse scribitur. Sunt enim ut in praecedentibus diximus, innumera Intermedii impedimenta, quae soni celeritati officere queunt: uti sunt ventus, turbidus aër, vapores, pluviae, quae medium oppidò alterant. Sunt anni tempora, Hybernum, Aestivum, Vernum, Autumnale. Sunt singulorum dierum tempora, Diurnum, Nocturnum, Matutinum, Serotinum, quae cum differentes habeant constitutiones, certè soni impulsum variè quoque alterare possunt, & experientia sat superque nos docuit. Sequuntur tandem sonorum producendorum organa, quae si rectè secundùm nostram instructionem confeceris; certè tormentorum bellicorum sonis illa minimè cedere ipsa praxi reperies, nil igitur restat, quàm ut calamo admoto fabricas ordine describamus.

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
