# Phonurgia nova 125

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, SECTIO VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/125
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/125

Solent autem ferè omnes hujusmodi tubae hodie in quatuor, aut quinque partes ut plurimùm dividi, eo sine, ut una alteri ad commoditatem inserta, & in debitam longitudinem protracta, desideratum effectum sortiatur; longâ enim experientiâ doctus observavi, nisi partes partibus ritè coaptentur, Phonurgum fine suo defraudatum iri; Accedit, ut posteà declarabitur, quòd si responsio solâ voce danda sit, certum est, negotium non successurum, cùm sonus in partium coagmentatarum commissuras illisus, plurimùm de vi & efficaciâ suâ deperdat; Si quis verò tubas hujusmodi aut muro, aut etiam cubiculis immobiles inserere desideraret, is vel saxo vivo excisas, & propè laevigatas, aut ex ferreis laminis constructas, deinde pice liquefacto intus illitas, optimo rem successu conficiet; Nam in conica concavi superficie pice, aut gummeo liquore priùs quàm optimè laevigata, expolitáque soni sine ullo obstaculo propagari in locum constitutum possunt.

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
