# Phonurgia nova 127

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/127
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/127

Ad tempus quod attinet; Ego sanè nocturni temporis quietum, serenum, tranquillúmque statum huic negotio maxime congruum, opportunumque existimo; & ne taceam illud, quod non parum ad rem conducet; videlicet, si tubae orificium B, paulò ampliori umbone constiterit, uti experientia frequens nos docuit. Atque hoc pacto, quispiam sine alteriùs tubae adjutorio, responsa sola voce dare poterit. Quomodo verò tubae acusticae ita constituendae sint, ut arcana consilia sibi mutuò communicari possint, ut nemine in intermediis spaciis existente, qui, quae dicantur, intelligat, in sequentibus docebimus; Nam hujusmodi tubae, quae sola voce responsum accipiunt, meliorem effectum sortiuntur, quando fixae, & sta biles per aliud cubiculum, in intimum alterius cubiculi recessum insertae ducuntur, uti Ego per multos annos in meo cubiculo cum stupore, & admiratione audientium expertus sum.

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
