# Phonurgia nova 128

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/128
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/128

DE MVLTIPLICI AVGMENTO SONI IN. dictis Tubis, sive de Tubis prodigiosi soni, variisque speciebus, & formis eorum. Ertum est, & experientiâ à me compertum, tubae hujusmodi simplicis, 15. verb. gr. palmorum longae sonum caeteroquin validum in immensum multiplicari posse, ita ut qui primò voce sua pertingebat ad 2. 3. aut 4. milliaria, modò ad 15. aut etiam 20. milliaria propagetur. Quomodo verò hoc fieri possit, primò de differentibus tubarum formis agam, deinde de augmento per appositoria instrumenta iis dando. DETVBA SPHOERICA. Sphoerica Tuba idem ac globus concavus est. Si quis igitur globum fieri curaret, diametro 10. aut 15. palmorum, sicuti de cornu ALEXANDRI Magni in sequentibus dicemus, is haud dubiè immensam soni multiplicationem efficeret, uti ex propositione patuit; Sonus enim in concavo majorem vim acquireret propter immensam vocis reflexionem in eo factam, quàm in directa tuba, quâ simplex soni diffusio sit. Sit globus Sphoericus A. os intonationi destinatum B. & alterum orificium in amplum umbonem repanNnmmms dum C. fiet, ut vox quaepiam insonata in quot puncta Sphoerae superficiei concavae illidet, tot reflexiones fundat, quae deinde in circulos se se dilatantes ingenti fremore per C. diffundentur. Sed haec meliùs Lector ex praesenti figura percipiet, quàm Ego multis verbis describere queam. CAPUT

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
