# Phonurgia nova 13

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, DE REDIO PHONOCAMPTICO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/13

Certum enim est, vocem in murum illisam, veluti fractam ibidem, vigorísque aliquod detrimentum passam, debilius redire directâ, quam nullo obstaculo impeditam vigore uniformiter difformi propagari notum est, & fuse in Arte Lucis & Vmbrae demonstravimus. Quantò autem haec linea actionis mista simplici minor sit, difficulter determinari potest, certè differentiam tam exiguam arbitror, ut illa potiùs rationis, quàm sensùs dici possit; sine scrupulo igitur Physicè aequalis directae constitui potest; & sic nos accepimus tum hîc, tum in Arte Lucis & Vmbrae fol. 576. Cùm repercussione in vicino medio aliquantisper aucta vox, facilè, quod illisione perditum erat, restauret. Potest autem haec linea secundùm tres casus considerari; Primus Primus casus. est, vel enim linea reflexa aequalis est lineae incidenti, & tunc obstaculum Phonocampticum medium necessariò lineae actionis occupabit: ut si linea actionis in primo casu, sit AC. & obstaculum Anacampticum in B. medio lineae puncto sit, radius AB. ex B. reflexus in V. tantus erit, quantum AB. vel BC. dimidium totius AC. lineae actionis Phonicae. Co. Ar ineLinea diree euten ne ce ire, vie.ciei a ae Cas. Incidens. SDirec. B Cas. III AIneidens. Directa. Secundus. Si verò linea Phonica reflexa major fuerit incidente

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
