# Phonurgia nova 131

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, CAPUT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/131
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/131

CAPUT VI. DE TUBIS QUI SOLVMMODO SONUM VEHEmentem, sed articulatam vocem dare non possunt. OUnt nonnulli Tubi, qui sonum quidem validissimum in plurima milliaria sese extendentem, sine ulla tamen articulatae vocis propagatione, efficere possunt, hujusmodi sunt: Tubae militares, buccinae, & classicae Tibiae, quos cornettos vocant; Tympana, & omnia illa Tubariorum, uti eos FRONTINUS vocat, Tybicinum, Cornicinumque instrumenta, ex quibus non nisi violenta oris, labiorúmque contorsione sonitum elicias per Salpingium, ita enim imposterum vocabimus orificium illorum instrumentorum, quo militares utuntur Phonurgi, germanicè: Dag Mundstuck/ quod in tubis, & cornibus inseparabile est, in aliis separabile, & nunc alio & alio impositum instrumento. His positis: jam videamus, quam vim, & efficaciam habeant hujusmodi instrumenta. CAPUT

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
