# Phonurgia nova 133

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, CAPUT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/133
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/133

Est & hoc admiratione dignum, quòd ubi oppidum aliquod ingressi cornu sonuerint, statim vaccae relictis stabulis sonitu cornu excitatae, & ad ejusdem sonitum jam assuefactae, ad pascua sine alia domesticorum sollicitatione egrediantur; & sono cornu dato circa Vesperum eodem ordine quaelibet domum suam, quam manè reliquerat, suaptè spontè repetat. Cùm itaque Cornu ALEXANDRI Magni sonum suum vel ultrà centum stadia extenderit, vaccinum vero ingentem strepitum ad unum atque alterum milliare excitet; quis neget, argumentando à majori ad minus, Cornu ALEXANDRI CRagni uti in machina mole majori, ita quoque vehementissimum sonum excitâsse; neque absque ratione; Cùm enim quinque cubitos, sive 15. palmos habuerit in circuitu, necessariò illud juxta proportionem diametri ad circumferentiam 45. palmis praeter- propter constiterit: Quomodò verò illud manibus tenere valuerit Phonurgus, num pendulum fuerit, Libellus non refert: Nobis hic modus occurrit; & dicimus instrumentum supra fulcrum tripedale plicabile STV. annulo suspensum fuisse, & in omnem partem pro plaga, in quam id dirigere intendebat, versatile fuisse, uti figura hîc apposita demonstrat. Quicquid sit, pro certo tenemus, quòd si quis medietatem hujusmodi cornu in decem palmos extenderet, uti cornu ABCD. monstrat; Dico illud, si non majorem, saltem haud inaequalem, vel etiam distinctiorem sonitum excitaturum; certum enim est, in priori species phonicas non tam integrè, & sincerè ob nimiam specierum phonicarum confusionem, quod in hoc cornu dimidiato non sit, exituras; quamvis non negem, in cornu ALEXANDRI sonum ad orificium repandum, ob linearum phonicarum utrimque unitarum occursum in spatio I. duplò fuisse validiorem, cornu ABCD. jam exposito, quamvis non cum illa, quàm dixi, rectitudine.

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
