Latin
DE TUBO SERPENTINO
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 137
Unproofread scanNot analysed yet
monstrat, &Phonurgus oris labiorúmque contortorum flatu tubam insonuerit, non est dubium, quin formidandum sonum cum stupore &admiratione omnium praesentium sit excitaturus; si enim tuba ordinaria in tam remotum spatium vel ad mille passus tam facilè percipiatur, ad quantum spatium putas se extensurum sonum, tubo jam caeteroquin ad sonum multiplicandum valido, communicatum. Tertiò. Sunt vasa in ellipticam figur. elaborata, ut fig. B. docet, quae cuicunque tubo applicata mirum in modum sonum intensum augmentabunt; quod idem buccina marina C. tubo applicata, aut cornu bubulcorum D. in sonum animata instrumenta praestabunt. Verùm cùm ea sagaci Lectori ampliùs expendenda relinquam, eadem non tam recensenda, quàm insinuanda tantùm censui.