Latin
COROLLARIVM
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 140
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIVM. Hinc sequitur: Quomodo in Insula quapiam, cujusmodi Sicilia, Sardinia, Melita, &similes esse possent, quicquid in mari circumfluo (sive Turcarum, sive Pyratarum excursiones spectes) hostilitatis occurrerit; sibi non signis mutis, sed vivis vocibus per hujusmodi instrumenta acustica ex turribus seu speculis, sibi invicem significare possent. Audivi enim &vidi proprijs oculis, in littore maris Siculi frequentissimas hujusmodi speculas non nisi ad 3. aut ad summum 5. milliaribus dissitas; cujus rei causam cùm quaesissem; responderunt Nautae; Has esse eo fine ita sibi vicinas exstructas, ut, si hostiles naves adverterint in turribus vigiles; tunc hinc reliquarum ordine turrium vigiles de hostis adventu; per fumum interdiu, noctu verò per ignem moneant; atque hoc pacto, toti Insulae, per paucas horas circumcirca, quid in mari geratur, significant. Verùm ut res luculentiùs pateat; hîc opportunè totius Insulae Siciliae ambitum unacùm turribus &speculis exhibendum censui. Sit Insula Triquetra, seu Trinacria, Sicilia inquam, ABC. tribus terminata promontorijs, quocum priùs A. Lylibaum; alterum B. Pelorum; Tertium C. Pachinum à Geographis dicitur. Turres verò quibus Insula circumdatur, sunt notae. O. 3. 4. aut ad summum 5. milliaribus dissitae: Hisce igitur praemissis; vigiles, qui ad Pelorum Pharo praesident; si amicas naves observârint; immotum ignis lebetem, pice &resina confertum accensumque monstrant, quod securitatis signum est, si verò hostiles naves viderint, ignem toties elevant, &deprimunt, aut velo contegunt, quot naves observârint, hoc pacto ex turri ad turrim, &hinc ad reliquas ordine sequentes signa dant, donec intra paucas horas hujusmodi signis universae Siciliae rei eventum exposuerint, quod &in alijs locis fieri audivi. Verumtamen hoc melius fieri posse per nostros tubos fortioris soni, nemo non videt; Siquidem non DE FABRICIS DIVERSORUM INSTRUMENTORUM. Atna Scimua Gingenti Srieli