# Phonurgia nova 140

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/140
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/140

COROLLARIVM. Hinc sequitur: Quomodo in Insula quapiam, cujusmodi Sicilia, Sardinia, Melita, & similes esse possent, quicquid in mari circumfluo (sive Turcarum, sive Pyratarum excursiones spectes) hostilitatis occurrerit; sibi non signis mutis, sed vivis vocibus per hujusmodi instrumenta acustica ex turribus seu speculis, sibi invicem significare possent. Audivi enim & vidi proprijs oculis, in littore maris Siculi frequentissimas hujusmodi speculas non nisi ad 3. aut ad summum 5. milliaribus dissitas; cujus rei causam cùm quaesissem; responderunt Nautae; Has esse eo fine ita sibi vicinas exstructas, ut, si hostiles naves adverterint in turribus vigiles; tunc hinc reliquarum ordine turrium vigiles de hostis adventu; per fumum interdiu, noctu verò per ignem moneant; atque hoc pacto, toti Insulae, per paucas horas circumcirca, quid in mari geratur, significant. Verùm ut res luculentiùs pateat; hîc opportunè totius Insulae Siciliae ambitum unacùm turribus & speculis exhibendum censui. Sit Insula Triquetra, seu Trinacria, Sicilia inquam, ABC. tribus terminata promontorijs, quocum priùs A. Lylibaum; alterum B. Pelorum; Tertium C. Pachinum à Geographis dicitur. Turres verò quibus Insula circumdatur, sunt notae. O. 3. 4. aut ad summum 5. milliaribus dissitae: Hisce igitur praemissis; vigiles, qui ad Pelorum Pharo praesident; si amicas naves observârint; immotum ignis lebetem, pice & resina confertum accensumque monstrant, quod securitatis signum est, si verò hostiles naves viderint, ignem toties elevant, & deprimunt, aut velo contegunt, quot naves observârint, hoc pacto ex turri ad turrim, & hinc ad reliquas ordine sequentes signa dant, donec intra paucas horas hujusmodi signis universae Siciliae rei eventum exposuerint, quod & in alijs locis fieri audivi. Verumtamen hoc melius fieri posse per nostros tubos fortioris soni, nemo non videt; Siquidem non DE FABRICIS DIVERSORUM INSTRUMENTORUM. Atna Scimua Gingenti Srieli

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
