Latin
COROLLARIVM II
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 143
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc pacto per tubum meum jam ante multos annos in secretiori cubiculi mei recessu, hujusmodi Musicam per cantores exhibere solebam, quae adjungo, ut norit Zector, nil hic me scribere, cujus experimentum non sumpserim. Hanc verò Musicam exhibere potes, vel tubâ, vel fidium organi, lituo rumve harmoniosâ symphoniâ: hoc loco tubicen, cornicen, tympanista se vel ad remotissima spatia sentire facient: quae omnia ingenioso Phonurgo in executionem deducenda relinquo. Nota tamen haec effici non posse nisi in loco fixo, &stabili.