# Phonurgia nova 143

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, COROLLARIVM II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/143
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/143

Hoc pacto per tubum meum jam ante multos annos in secretiori cubiculi mei recessu, hujusmodi Musicam per cantores exhibere solebam, quae adjungo, ut norit Zector, nil hic me scribere, cujus experimentum non sumpserim. Hanc verò Musicam exhibere potes, vel tubâ, vel fidium organi, lituo rumve harmoniosâ symphoniâ: hoc loco tubicen, cornicen, tympanista se vel ad remotissima spatia sentire facient: quae omnia ingenioso Phonurgo in executionem deducenda relinquo. Nota tamen haec effici non posse nisi in loco fixo, & stabili.

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
