Latin
TECHNASMA II
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 144
Unproofread scanNot analysed yet
Technasmate, quod sequitur chordis quotcunque instructum, etiam differentis crassitudinis; extensis quidem, at sine ullo artificio, aut concordantia: Hanc machinulam, intra concavitatem tubi absconditam, eo modo, quem vides, constitues quam optimè firmatam, ne à loco suo dimoveri queat. Dispositionem machinae vidimus, jam usum quoque describamus. Musicam itaque exhibiturus Auditoribus, dirige machinam orificio suo EAF. supra fulcrum suum versatilem contra ventum, qui vehementior esse debet, qui magno impetu tubum ejusque orificium EAF. ingressus, chordas in machina IKGH. extensas in harmoniosum sonum animabit; qui deinde in reliquo tubo plurimùm auctus, atque in remota spatia per orificium LM. diffusus in modum plangentium, &ejulantium, omnium stupore, &admiratione percipietur; dum, unde tam exotica &lugubris Musica proveniat, nescii prodigiosum quemdam polyphonismum è caelo delapsum absentes &longè dissiti existimabunt; praesentes verò machinam quidem intuebuntur, sed, qua arte &industria sonus producatur, suspensi haerebunt; quae uti longâ experientiâ à me comprobata sunt; ita veluti certa &infallibilia Lectori curioso hoc loco communicanda duxi. Verùm jam ea quoque, per sequentes machinulas paulò fusius exponamus ex Ousurgia nostra exQuae omina experientia multiplici a me comprobata tracta. sunt.