Latin
TECHNASMA II
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 146
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm ut ρανόμενον musicum nescio, an à quoquam hactenùs observatum penitiùs enucleetur, causaeque dicti soni assignentur, experimentum ab ovo, ut dici solet, ordiemur, ubi tamen instrumenti conditiones, &ubi illud statui debeat, priùs declaraverimus. Locus instrumenti non in libero aëre sed in loco clauso esse debet; ita tamen ut utrinque aër liberum abitum aditúumque habeat. Ventus autem varijs modis constringi potest: primò per canales conicos &cochleatos, quibus vocem suprà intra domum collegimus, deinde per valvas: Sint duae valvae ex ligno EF, &BVCD. in F. &VD. ita conjunctae, ut tamen vento aditum praebeant ad spacium intra F. &K. &FE tabulas parallelas comprehensum. Valvae extrâ, tabulae intra conclave condantur, quibus à tergo ad rimam SN. instrumentum affixum ita obliquo situ rimae SN. obvertatur, ut ventus per valvas collectus, &intra angustias tabularum BV. &EF. constrictus, &per rimam elapsus omnes instrumenti SONR. chordas feriat. Si enim instrumenta ad tabulas situm habuerint parallelum, non adeò felicem; si verò uti diximus, ita obliquatum fuerit, ut omnes chordae vento expositae sint, optimum successum sortietur. Nam juxta venti lenitatem aut vehementiam miram harmoniam intra cubiculum percipies, subinde omnes chordae tremulum quendam sonum, interdum avium cantus, aut organum hydraulicum, nonnunquam concentum fistularum, aliósque peregrinos sonos exprimet, nemine vel suspicante quodnam instrumenti genus id sit, aut quâ manum, quo folle, quo artificio harmoniam efficiat, eritque hoc instrumentum tantò reconditius, &admiratione dignius; quantò fuerit occultius, tectiusque. Porrò si omnes conclavis fenestr as clauseris, sonus pariter occlusus silebit, mox vel ad unam apertam consueto suo sono praesentes mirâ voluptate perfundet.