# Phonurgia nova 148

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, COROLLARIVM I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/148
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/148

Quod si loco Draconis Angelum volantem formes; tantò prodigiosius spectaculum praebebit machinamentum, quantò sonitus insolentior fuerit, rariòrque. Innumera alia hujus ope machinamenta effici poterunt, praestigiis haud absimilia; verùm haec artifici solerti relinquimus. Nihil igitur restat nisi ut jam ostendamus, cur chordae ad aequisonum extensae diversam tamen harmoniam efficiant. Suppono igitur primò experimentum sequens. EXPERIMENTVM. Si quis chordam ex animalium intestinis extensam vento in praeparato paulò ante loco exposuerit, observabit is chordam mox sonare, non sono illo extensae chordae debito, sed prorsus diverso, modo enim tertiam, jam quintam, nunc decimam quintam, aut vigesimam secundam, subinde tertiam, quartam aut sextam servare; cujus rei causam, cum nemo fuerit, qui reddere potuerit, nostrarum esse partium rati sumus genuinam hujus rei causam hic aperire. Suppono itaque primò, ventum non semper aequali impetu in chordam ferri, sed radiis veluti quibusdam nunc hanc, nunc illam chordae partem, nunc tardiori, nunc velociori impetu ferire, atque hunc inaequalem scilicet venti impetum, causam tam diversorum sonorum esse, ita ostendo. Sit chorda AF. ventus G. qui si totam chordam AF. uno & indiviso impetu comprehendat, certum est chordam illam proprium illum, qui extensioni ejus competit, sonum edere. Si verò radius C. solus eam tanget, hoc est bifariam dividat, futurum est ut reliquae partes CA. & CF. ad totam diapason sonent, quemadmodum in divisione monochordi demonstravimus. Serviet enim venti radius loco plectri, quod ubi C. tetigerit tremor totius chordae in partibus CA. CF. duplo velociùs sonabit, unde necessariò chorda unius octavae intervallo altiùs intonabit. Si verò radius venti premat AB. reliqua pars chordae BF. necessariò quintam sonabit ob dictas rationes in divisione monochordi assignatas; si iterum totum spatium A D. presserit ventus, sonabit DF.

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
