# Phonurgia nova 149

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, COROLLARIVM I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/149
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/149

necessariò disdiapason, id est, decimam quintam, & sic de caeteris; radius itaque venti pro aliâ & aliâ incidentiâ in chordam, in eâ alios & alios sonos pro ducet. Unde quantò ventosus radius majorem chordae partem reliquerit intactam, tantò sonum producet leviorem, quantò verò minorem, tantò graviorem. Quod igitur in una chorda ventus facit, in innumeris aliis aequisonis faciet, atque haec est genuina causa tantae diversitatis sonorum, quae in hoc instrumento percipiuntur. Nascitur subinde tremulus quidam sonus mirificè aures afficiens, qui certè aliundè originem suam non habet, nisi ab undulatione venti, qui non semper recto impetu, sed in morem fluctuum chordae allabitur, & sic consequenter eodem motu chordam incitat, quo illiditur.

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
