# Phonurgia nova 154-2

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, COROLLARIVM I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/154-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/154-2

COROLLARIVM I. Hinc patet, quod si quis tres aut quatuor chordas sibi vicinas circa focos secundùm consonantiam in 3. 5. & 8. intenderet, futurum, ut machina harmonicum murmur perpetuò exhiberet loco opportuno aut vento exposita. Habet enim haec sonora linea HG. latitudinem quandam physicam, spaciumque aliquod, intra quòd intensio radiorum effectusque acustici aut sonori contingant. COROLLARIVM II. Quomodo statua quapiam perpetuò moveri poßit. Hinc sequitur secundò; quod si quis loco chordae chalybeam pinnam facilè flexilem in foco G. annexo pondere V. cùm industria libraret, in capite verò imagunculam mobilibus versatilibúsque membris infigeret, futurum, ut statua haec unà cùm pinna perpetuò moveretur; cùm enim confluxus agitationis aëris perpepetuus in unica linea VO. contingat, illa continuò incitata, perpetuò quoque mota una secum incumbentem dictam imagunculam est incitatura & tanto quidem vehementiùs, quantò motus fuerit vehementior.

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
