# Phonurgia nova 159

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, TECHNASMAII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/159
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/159

TECHNASMAII OTICORVM INSTRVMENTORVN FABRICA. Nstrumenta ad exemplar aurium animalium magna vi acusticâ pollentium facta, magnam quoque vim ad confortandum auditum habent. Auribus autem animalia oppidò acutis praedita sunt Cervus, Canis, Lupus, caeteráque omnia animalia multùm aurita; Inter caetera verò maximè admirabilis est auris leporinae fabrica, quod cùm timidissimum animal sit, & prorsùs inerme, natura id tum auditu acutissimo, tanquam hostium exploratore ad praesentienda pericula, tum pedibus ceu armis ad currenSi quis igitur haberet ad exemplar dum aptis munisse videtur. auris leporinae concinnatum tubum oticum: inveniret is mirum in confortando auditu arcanum; habet id generis organum primò externam aurem longissimam & veluti Ellipticum quoddam involucrum cartilagineum in omnem partem ad sonoros radios meliùs intra id colligendos versatile, deinde ex stricto in longum & cavernosum spacium dilatatum tandem in cochleam terminatur, huic verò cochleae praetenditur membrana illa, quam in Anatomia tympanum diximus cum malleo incude & stapede; Vox igitur aure illa oblonga & versatili intra cavernosum internae auris meatum colligitur, ubi unica reflexione augmentata magna vi illabitur cochleato meandro, ibíque tympano illisa aërem internum commovet, unde tandem acutissima illa, quàm in leporibus miramur, contingit sensatio. Ad naturae igitur industriam si tubum oticum compares, invenies admirandum quoddam in confortando facilè auditum, ut dixi, arcanum. Ut verò in hac naturae imitatione securiùs procederemus, animalium quorundam auditu prae alijs pollentium aures per peritissimos Anatomicos fieri curavimus, quas Iconismo 2. in Musurgia nostra spectandas exhibuimus, ut juxta latentem naturae in organo auditus fabricam in apertum deductam artis tuae opus conformares, tubósque oticos affectatâ industriâ conficeres.

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
