Latin
CONSECTARIVM I
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 16-2
Unproofread scanNot analysed yet
CONSECTARIVM I. Ex hac infinita diversitate &variatione mediorum luculenter patet, omnem intervalli Echonici determinationem esse dubiam, fallacem, &prorsùs incertam; neque sibi unquam, quidquid BLANCANUS &MERSENNUS dicant, constare, nisi acusticis organis (de quibus postea tractabitur) Catoptricâ industriâ constrictâ legibus geometricis subigatur. Quaecunque igitur imposterùm dicentur, non nisi hypotheticè sumenda sunt. CONSECTARIVM II. Patet secundò. Usum Instrumenti Chronometri sive vibrationum, uti &pulsûs in hoc negotio superfluum esse; cùm sonus tam incomprehensibili celeritate subinde medium percurrat, ut dum filum currere incipit, jam voxfinito peridromo se auribus si stat, ac proinde aquam cribro haurit, qui tam velocium motuum quantitatem quocunque instrumento Chronometro se certò deprehensurum confidit. Nam ad minimum omni possibili diligentiâ adhibitâ, nunc 10. modò 20. subinde &30. pedum spacio aberrabit.