Latin
TECHNASMA III
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 161
Unproofread scanNot analysed yet
TECHNASMA III. EX MAGIAE NATURALIS PROMPTVARIO Statuam conficere, omnis generis tam articulatos, quàm inarticulatos sonos pronunciantem. Arii varia de hoc mirifico machinamento commenti sunt; qui secretiorum philosophantium dogmata sequuntur, id omnino fieri posse putant. Nam ALBERTUM Magnum caput hominis, quòd articulatas voces perfectè pronunciaret admirabili solertiâ confecisse asserunt; Aegyptios quoque varias statuas confecisse articulatè quidlibet pronunciantes, in Oëdipo nostro Aegyptiaco multis modis ostendimus. Nonnulli tamen id veluti naturae legibus contrarium repundiantes, simile machinamentum fieri posse minimè sibi persuadere possunt; ALBERTI autem Aegyptiorúmque machinamenta vel supposititia &falsaria machinamenta fuisse, vel daemonum ope architectata, eo ferè modo, quo daemonem olim per oracula &statuas articulatâ voce responsa dedisse legimus, asserunt. Multi tamen putant statuam fieri posse eo ingenio architectatam, ut voces aliquas articulatè pronuntiet; ita enim ad exemplar naturae Laryngem, linguamque, caeteráque vocis instrumenta aptari posse, ut vento animata manifestum articulatae vocis effectum praestet. Quicquid sit de famoso illo ALBERTI Nagni capite, caeterisque Aegyptiorum machinamentis disputare nolumus, utpote ipso facto ἀθόνατον Quare aliam hujusmodi statuae construendae methodum in hoc loco, quâ, quomodo id in opus deduci possit, demonstrabimus, &ne verborum tantùm ampullis id promittere videamur; hoc loco statuam fabricari docebimus, quae non articulatè tantùm, sed &quoslibet sonos, cantusque proferat, ad quodlibet respondeat, quaslibet animalium voces affectet, innumerâque hujusmodi ἔπεσα sanè &ποράθάα praestet. Ita autem auspicaberis; In conclavi ABCD. in quod tubus cochleatus in praecedentibus descriptus deducetur in E. vel in verticali tubo S. statua fiat ore oculisque mobilibus, totòque corporis situ vitam spirans, quae quomodo confici possit, in Statica nostra Taumaturga ex professo docuimus; haec statua certo &deputato loco ita constituatur, ut terminus tubi cochleati oris concavo cavo praecisè respondeat, habebísque statuam quidlibet articulatè proferentem perfectam, consummatámque. Nam haec statua perpetuò garriet, jam voces humanas proferendo, jam voces animalium, jam ridere &cachinnari, nunc cantare, subinde flere &ejulare, nonnunquam vehementissimos ventos exsufflans cum admiratione audietur.