# Phonurgia nova 165

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, TECHNASMA IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/165
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/165

vel duplam ST. eamque in continuata parabola applices XV. inter GV. & GX. parabolam G TX. duplo majorem fore helice ab ed e fn. vel eidem bis sumptae aequari. Si verò semiordinatam triplo diametro a g. majorem in continuata parabola applicueris, habebis parabolam helicę triplo majorem, & sic in infinitum, quae omnia fusiùs hic demonstrarem nisi ea aliis locis reservâssem. Sufficit igitur scire cochleati tubi vim omninò cum parabolicis tubis aliquid commune obtinere, quae & ideò hîc indicanda duxi, ut Tyronibus ad hujusmodi inexhaustas naturae gazas penitiùs rimandas animum adiicerent.

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
