# Phonurgia nova 168

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, APPENDIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/168
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/168

ordine ita disposita, & ab invicem eo modo separata, ut singula suis fulcita columnellis liberrimo spatio, neque parietem attingant, neque alio quopiam fulcimento circum aspectabili sustineri videantur. Author igitur Symphoniarcha in machina specimina daturus artis suae, se accingit ad Archiclavicymbalum A. Registra accommodans modo omnibus incognito, incipit sonare concertum à se tanta & tam suavi, & concinna Symphoniâ compositum, ut aures omnium Auditorum statim dulcedine harmoniae raptas arrigat: Post haec cymbalum B. suavissimè consonat, quod sequitur cymbalum D. concertans cum cymbalo B. & tandem instrumentum C. & deinde omnia simul clavicymbala plenum & absolutissimum sonum & concentum efficiunt; in quo illud Auditores veluti attonitos reddit, quod in tribus clavicymbalis BCD. marculi, quos tastos vocant, nunc in cymbalo B. modò in C. jam in omnibus tribus per intervalla certatim sine ullo manus vestigio, nulla abditorum filorum ope, nullo per vicinum murum, aut pavimentum artificioso chordarum ductu moveri, & alternatim subsultare videantur; Symphonia verò, quam exhibent, est mirum in modum concinna, & summo ingenio ab Authore composita, non solùm aures Auditorum mirum in modum solicitat, sed & marculorum subsultatu oculos veluti attonitos reddit; magicum incantamentum jure diceres.

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
