# Phonurgia nova 17

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, CONSECTARIVM I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/17

Atque haec eadem ratio est, quare Echo Monosyllabica intra zosut plurimùm pedum intercapedinem duret; Est enim 5. 10. aut 15. pedum spacium ad incrementum celeritatis motûs vix sensibile; Quod verò MERSENNUS ait, Echum Monosyllabicam tempore unius minuti secundi, spacium 100. passuum Geometricorum conficere, id nequaquam intelligendum est geometricè, sed physicè & crassâ mensura, quantùm videlicet datum est dignoscere sensibus. Atque haec non dico, quòd curiosum Lectorem, à tam laudabili observationum studio absterrere velim, sed ut difficultatem negotii proponam, & quantâ in experimentis ritè servandis diligentia, vivacitate & dexteritate ingenii opus sit, ut tandem habeatur aliqualis mensura Echoni indagandae accommodata; Cùm igitur BLANCANUS deprehenderit spacium Echoni monosyllabicae formandae esse 24. passuum geometricorum, sive quod idem est 120. pedum geometricorum; MERSENNUS verò 100. pedum geometricorum illud velit esse: Ego arbitror, medium securius tenendum esse, spacium hypotheticum 110. pedum, quod cum citatorum Authorum observationibus congruit prope verum; Quòd verò rarò conveniant observationes, causa est diversitas medii vocum sonorúmque inaequalitas; Nam ut supra dixi sunt aliae vires Echoni aliis diei temporibus, aliae hyeme sunt, aliae aestate, autumno vernóque tempore aliae constitutiones, non du bito quoque Echum monosyllabicam, quae hic sub ROMANOCLI MATE tempore unius minuti secundi 110. pedum geometricorum spacium conficit, aliis & aliis climatibus diversum & tempus & spacium insumere; qualitatem quoque reflexi soni pro diversitate objectorum anacampticorum diversam reperimus; sunt Echo debiles & languidae, sunt fortes, sunt stridulae & streperae, sunt aliae jucundae, amoenae, aliae luctuosae & planctum aemulantes; sunt praeterea tinnulae, limpidae, quae quidem diversitas non nisi ex diversa repercutientium corporum constitutione venit, quae prout magis aut minùs porosa sunt, minùs autem magis sonorae, limpidae, vegevegetaeque reperiuntur.

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
