# Phonurgia nova 173

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, LIBER.I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/173
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/173

Praetereà videbant eandem Musicam mores posse componere, & variare, nihil enim tam facilè in animos teneros eosque molles influere, quàm varios canendi sonos, quorum dici vix potest, quanta sit vis in utrámque partem, namque & incitat languentes, & languere facit excitatos, & tum remittit animos, tum contrahit, ut fusius postea declarabitur. Saxa igitur, sylvas & animalia, id est, homines prorsus insensatos, ferinos & crudelitate immanes divino lyrae suae sono attractos ad humanitatem & politicam vivendi rationem perduxit; Alii verò dictam attractionem allegoricè intelligunt; Cùm enim ORPHEUS insignis esset Astrologus & Musicus, utramque Artem perfectissimè callens, ita opportunè temperaret, & misceret sonos, & caelestium syderum, quam optimè ipse intelligeret, imitaretur harmoniam, & eam ad hanc ita provocaret, ut eorum omnem in se traheret, ac deportaret influxum atque vim, quâ fretus quaecunque vellet pulsando traheret ac deliniret. Nonnulli quoque subjungunt, quòd cùm optimè nôsset, quâ proportione & quo concentu unumquodque esset à natura constitutum compositúmque, cuique stellae pareret, essetvè subjectum; musicales rationes eisdem accommodans & stellis earum, ad motum alliceret inanimata per vim stellarum, quam in illis latentem externâ suâ harmoniâ quasi produceret; non secus ac ferrum ex silice latentem ignem excutit; vel flammam, flatus follis abditam prodit; sunt enim in omnibus rebus quidam veluti latentes igniculi, atque semina harmoniae, sive sensus, adeo, ut vel ipsum DEUM veteres dicerent Αρμονίαν πάντων. Hinc PROCLI authoritate cuncta hymnos concinunt ad sui ordinis Duces, sed alia intellectuali, alia rationali, alia naturali, alia sensibili tantùm modo. Et profectò si quis, (inquit iste) audiret pulsationem quam singula in aëre in orbem efficiunt, ut solaria ad Solem, lunaria ad Lunam, profectò illum quendam ejusmodi sonum erga Regem suum aptè compositum animadverteret, qualemcumque possunt res singulae conficere.

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
