# Phonurgia nova 174

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, LIBER.I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/174
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/174

Magnetica igitur vis Musicae omnia movens quantùm in hominibus possit notum est; Nec enim tam immite ac efferatum cor esse poterit, quòd aptis modulis ac cantilenis animum delinientibus non remittatur, contra indecentibus & inconcinnis arctetur & restringatur, Carmen prodit Musaeus dulcissimam rem mortalibus coelitùs datam omnes mulcentem, perstrepunt in bello tympana, ad animos proeliaturis addendos: resonant Tubae, Tibiaeque ad suscitandos in pugnando militum animos. TIMOTHEUS Musicus quoties libuerat, phrygio sono ALEXANDRI animum ita accendebat, ut efferatus ad arma curreret, & cùm aliter voluisset, mutato tono mentis ferociam supprimebat, emollitúmque animum ad epulas trahebat & ad convivia: Simile quid legitur de Cytharoedo quodam Regis Daniae. Nonne PYTHAGORAS CICERONE teste adolescentem quendam Taurommeum insano amore veluti aestro percitum spondaeo resonante pacatum reddidit & mansuetum? Certè ad compescendos animi impetus, ac perturbationes musicos sonos THEOPHRASTUS fertur adhibuisse. CLITEMNESTRAM ad continentiam & pudicitiam incitatum à Cytharaedo, ut armis obviis arreptis manus violentas in quosvis sibi assidentes conjecerit. Musicis modulis non homines tantùm, sed & animalia ipsa capiuntur. Alliciuntur Elephantes STRABONE teste, tympanis; Cygni cytharâ. Fistulâ dulce canit, volucrem dum decipit auceps. Ursorum innata feritas, & saeva immanitas nisi fistulae auditę sono non sistitur; ad tibiae modulos RYTHAGORAS luporum impetus repressisse fertur, Musica denique medicina excellentissima est omnibus morbis depellendis idonea. Hac Ischiathicos, Melancholicos, Furiosos, Daemoniacos, Venenatos curatos historiae & sacrae & profanae affatim narrant ut postea dicetur. Quod autem ASCLEPIADES passim ab ignaris Authoribus tubâ surdos curasse allegetur, id non intelligi velim, quasi tubae sono & modulis id praestiterit; sed quòd instrumento in tumbae formam concinnato auribus surdi indito (ut hodierno die multi adhuc utuntur surdastri, quorum fabricam in antecedentibus tradidimus) species soni verborúmque unitas, & varia repercussione auctas organo auditivo surdi efficacius sisteret, quo dum surdi mirum in modum juvarentur, res in fabulam recepta est, ASCLEPIADEM surdis tubae sono mederi. His igitur ita praemissis, jam videamus, quis ad trahendos animos insit magnetismus?

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
