# Phonurgia nova 177-2

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/177-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/177-2

CAPUT III. DE AFFECTIBUS ANIMI AD QUOS Nusica incitat. Nimus igitur juxta harmoniae diversitatem varios quoque affectus induit Laetitiae, Impetùs, Remissionis, Timoris, Sper, Iracundiae & Commiserationis. Nos enim maximè ad octo affectus movent Musicae modulationes, ut alibi dictum est, vel quia consonae sunt vel dissonae vel quia concitatae aut tardae vel quod majus est, quòd tendant in acutum ad alacritatem, vel in gravem desinant & remissum sonum ad commiserationem & lachrymas: ad amorem autem & odium etsi affectus omnium sunt potentissimi, non excitat Musica, quia amor & odium alicujus sunt amor & odium, ut alibi dictum est.

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
